GLORIA PATRI, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, …………….…… miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Cor Iesu, Filii Patris aeterni,
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris
   a Spiritu Sancto formatum,
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum,
Cor Iesu, maiestatis infinitae,
Cor Iesu, templum Dei sanctum,
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli,
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum,
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,
Cor Iesu, omni laude dignissimum,
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium,
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri
   sapientiae et scientiae,|
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo
   divinitatis,
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit,
Cor Iesu, de cuius plenitudine
   omnes nos accepimus,
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum,
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae,
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis,
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,
Cor Iesu, saturatum opprobriis,
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra
Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum
Cor Iesu, lancea perforatum,
Cor Iesu, fons totius consolationis,
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,
Cor Iesu, victima peccatorum,
Cor Iesu, salus in te sperantium,
Cor Iesu, spes in te morientium,
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

V. Iesu, mitis et humilis corde,
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui, et
in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque
misericordiam tuam petentibus tu veniam concede placatus, in nomine eiusdem
Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.

SANCTE Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.

VERBUM caro factum est, et habitavit in nobis, plenum gratiae et veritatis; de cuius plentitudine omnes nos accepimus, et gratiam pro gratia, alleluia.

V. Beati qui habitabant in domo tua, Domine.

R. In saecula saeculorum laudabunt te.

DOMINE Iesu Christe, qui Mariae et Ioseph subditus, domesticam vitam ineffabilibus virtutibus consecrasti: fac nos, utriusque auxilio, Familiae sanctae tuae exemplis instrui et consortium consequi sempiternum: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

© 2019 by Signs of Life. Proudly created by davenport design + print

  • Signs of Life facebook